Liber Exodus*

Caput 26: Versus 7

Facies et saga,etc.ID., ibid.Hoc in sequentibus ita reperitur:Fecit et saga undecim de pilis caprarum,etc. Saga, quibus operitur tabernaculum, etc., usque ad dum quasi saga foris tempestates tolerant.Saga cilicina grossas hominum mentes significant, quae occulto Dei judicio quamvis dure praeferuntur, quia servire curis temporalibus non timent, ut tentationum ventos et pluvias portent.Facies et saga,etc.ID., ibid.Cilicium poenitentium est, etc., usque ad quorum tamen corda quantae sint perfectionis declaratur, cum dicitur:Longitudo sagi unius,etc.ID., ibid.Saga cilicina, vel de pilis caprarum, etc., usque ad nec apostolicam gratiam percipiant.AUG., quaest. 108 in Exod.Undecim sunt vela capillacea, etc.,usque ad et quorum tecta sunt peccata.Ad operiendum,scilicet ne interiora tenera clara qualibet adversitate turbentur, alioquin nec byssus fulget, nec coccus coruscat, nec hyacinthus caeruleo colore decoratur: non debent ergo qui in Ecclesiae sinu proficiunt praepositos despicere, si vacare eos rebus exterioribus vident.
(* Traductions européennes)